Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente
templum quidem et civitatem recepit
aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque
delubra demolitus est
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis
lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et
incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne
amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut
ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris
hominibus traderentur
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat
contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis
qui fuit casleu
et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum
recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem
tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant
ei qui prosperavit mundari locum suum
et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti
Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae
excessus ita se habuit
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta
sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam
quendam Foenicis et Syriae militiae principem
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos
esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat
in eos et pacifice agere cum eis
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum
frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a
Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno
vitam finivit
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis
frequenter Iudaeos debellabat
Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab
Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum
rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones
Idumeorum
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes
interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus
trucidaverunt
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas
omnem adparatum ad repugnandum habentes
Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et
Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis
ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam
qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus
didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est
congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres
vendidissent adversariis eorum dimissis
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas
turres occupavit
armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus
munitionibus plus quam viginti milia peremit
Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato
exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano
advenit quasi armis Iudaeam capturus
Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo
deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis
praecincti
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis
autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate
procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem
victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum
habentes illi autem ducem belli animum habebant
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de
caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum
Iudaeis praestantes
ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis
circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela
et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti
perturbatione cadebant
interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites
sescenti
Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui
praeerat Caereas
Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt
praesidium diebus quattuor
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super
modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his
qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam
viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes
ascendebant
sed et alii similiter ascendentes turres portasque
succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum
occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem
illius Caerean et Apollofanem occiderunt
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant
Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit